monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.189 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 4, 3
Imaginatio est vis animae qua percipimus figuram et colorem rei absentis et visae, quae ex sensibus oritur, et ex visu praecipue. Sensus quae sunt deprehendit; imaginatio vero quae sunt et quae non sunt percipit. Necessaria est imaginatio homini, ne rem tradat oblivioni. Opinio vero quandoque ex sensu, quandoque ex imaginatione oritur.